Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 28
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo videmus omnia purgantia specie quadam vellicationis valere, praeter tormina quae flatus causantur. Atque haec mordicatio si in summo consistat gradu, paulum praevalet corrosioni ex venenatis; idque aliquando accidit in Antimonio, praecipue si exhibitum fuerit quibus corpora non repleta sunt humoribus. Ubicunque enim humores abundant, ibidem partibus illi prospiciunt. 38. Tertia causa est attractio; non enim nego vim inesse purgantibus quae in attractionem ex se dirigitur, ut emplastris attrahentibus in Chirurgia; ut videmus salviam &betonicam contusam, pulverem sternutatorium, &alios pulveres aut liquores (quos Physici errhina vocant) naribus sumptos prolicere pituitam &humores ex capite. Sic quoque in Apophlegmatismis &gargarismis usu venit, quae catarrhum per os educunt.