# Silva silvarum 28

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/28

Ideo videmus omnia purgantia specie quadam vellicationis valere, praeter tormina quae flatus causantur. Atque haec mordicatio si in summo consistat gradu, paulum praevalet corrosioni ex venenatis; idque aliquando accidit in Antimonio, praecipue si exhibitum fuerit quibus corpora non repleta sunt humoribus. Ubicunque enim humores abundant, ibidem partibus illi prospiciunt. 38. Tertia causa est attractio; non enim nego vim inesse purgantibus quae in attractionem ex se dirigitur, ut emplastris attrahentibus in Chirurgia; ut videmus salviam & betonicam contusam, pulverem sternutatorium, & alios pulveres aut liquores (quos Physici errhina vocant) naribus sumptos prolicere pituitam & humores ex capite. Sic quoque in Apophlegmatismis & gargarismis usu venit, quae catarrhum per os educunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
