# Silva silvarum 280

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/280

quas injussa tellus sponte exerit, cultura adventitiam conciliante indolem, facile exuendam. Haec plantarum transmutatio qua species in se invicem commeant, est ex naturae maculis; cum inter vulgaris Philosophiae effata sit, cam fieri non posse; & profecto res est operae non levis & scrutinii intimos naturae recessus pertentantis. Sed impossibilitatis opinionem evincunt instantiae nonnullae cuilibet obviae, ut causarum examen ingredi liceat. Magnam transmutationem unius in aliud docent animata ex putrefactione genita, ut muscae ex convolvulis, &c. & speciose dicatur, quod animantia non ex semine nata speciem suam mutare possint. Quae enim semen intimè constituit natura, prohibet creaturam exspatiari injectis veluti vinculis. Ita ut liceat concludere, quoniam terra absque semine plantas profert, migrationem illarum plantarum de specie in speciem dari posse. Quare cum instantiae obviae deficiant, conabimur normam praestruere investigationis, per experimenta probabilitatem ingerentia.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
