# Silva silvarum 281

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/281

Et universim petimus, quotquot ad hoc opus Sylvae Sylvarum Lectores accedent, ut admirationis causas procul habeant, nec festinationi imputent velut crudos impetus, quod particularibus ad experimenti fidem necdum revocatis hic locum damus. In contraria enim versor sententia, particularibus scilicet istiusmodi eam esse dignitatem quâ tentatis hactenus praevaleant, & quae penitus innotuerunt; cum ea ex posteriorum genere, prout offeruntur, admittenda sint; priora indaginem causarum dirigendo acuant, juventque axiomatum constitutionem. 526. Ante omnia sciendum, si plantarum in se invicem transmutationi studeas, necessarium esse ut nutrimentum praedominetur semini; quod in hoc tentamento requiritur maxime pugnans cum natura herbae, ne tamen excrescendi facultas ligetur. Semen sit quoque debilissimum minimique vigoris. Quare consultum fuerit palustres herbas plantare in collium jugis, & locis campestribus: Quae contra plantae plurimo gestiunt humido, damnare soli arenosi siccitatibus; sic althaea, & Iris aquatica in colles transferatur. cucumeris, lactucae semen, & brassicae in planitiem sabulosam: vicissim plantetur spina, erica, dumus, filix in loco palustri. Statuo & illud. herbas edules & hortenses in collium jugis evadere magis medicas, minus tamen esui aptas, quam antea. Forte & herbas, quae sylvescunt indole, mutare licet in acetaria. Haec transmutationis plantarum regula esto prima. 527. Secunda sit, herbae istius paucum semen, cujus destinata conversio, aliis mixtum seminibus terrae mandare, ut docearis num aliorum seminum succus ea qualitate terram imbuat unde alteretur semen, in quod dirigitur mutationis intentio. ex. gr. semen portulacae semini cepae commiscuum seratur, aut lactucae cum portulaca, aut ocimi inter thymi semen.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
