Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 288
Unproofread scanNot analysed yet
Proximum à musco locum assignamus fungis, plantae infra perfectionem subsistenti, gemina fungos commendat proprietas, &quod in mensae deliciis sint, &incrementi celerrimi, quos una scilicet nox gignit, non tamen consitos. Hinc illos qui subito fortunae suae fabri sunt, per ignominiam fungos appellant. Necesse est igitur ut copioso humore, &quidem pingui, crassoque parum tamen concocto enascantur. Compertum fungos causari illud stomachi vitium, quod incubum vocant. Quare nimis avide ingesti suffocant &veneno enecant. Unde flatulentos esse arguitur; atque ea ventositas crassa &rumorem ciens, non acris &mordax. Quae ratio fungos etiam Veneris nepotulis gratos facit.