# Silva silvarum 288

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/288

Proximum à musco locum assignamus fungis, plantae infra perfectionem subsistenti, gemina fungos commendat proprietas, & quod in mensae deliciis sint, & incrementi celerrimi, quos una scilicet nox gignit, non tamen consitos. Hinc illos qui subito fortunae suae fabri sunt, per ignominiam fungos appellant. Necesse est igitur ut copioso humore, & quidem pingui, crassoque parum tamen concocto enascantur. Compertum fungos causari illud stomachi vitium, quod incubum vocant. Quare nimis avide ingesti suffocant & veneno enecant. Unde flatulentos esse arguitur; atque ea ventositas crassa & rumorem ciens, non acris & mordax. Quae ratio fungos etiam Veneris nepotulis gratos facit.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
