Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 290
Unproofread scanNot analysed yet
Unde succum recipere videtur ex ligno putrefacto; quod obiter ostenditur concedere vegetum humorem. 552. Invenitur placenta, quam exteriora emortuae arboris gignunt, nomine adhuc carentem. Larga est, colore puniceo, dura &nervosa. Quod arguit ne mortuas quidem arbores esse penitus effoetas; ut solent ex hominis cadavere ad tempus excrescere ungues, capilli. 553. Datur siliqua aut folliculus, nasci plerumque in campis solitus. Primo duritie pilam adaequans palmariam, albescit, post degenerat in colorem fungosum, extimaeque cutis ambitu pulvisculum tegit, quem fracta prodit. Noxia putatur oculis si pulverem sentiant, pernionibus medela; fortassis constans natura corrodenti &mordaci. 554. Herba, dicta fungus sambucinus, quae radicibus innascitur, partibusque in arborum corpore inferioribus; inprimis Sambuci, quandoque &Fraxini. Miranda ci indoles, cum in aqua calida intumescat &magnopere laxetur. Color non est viridis, sed tenebricose nigricans; usus ejus in angina &gutturis inflammationibus, ut virtute emolliendi leniendique pollere videatur. 555. In excrescentiarum genere quaedam spongiosa est, quae imprimis radicibus laricis innascitur; etiam quandoque cedro, aliisque arboribus. Admodum alba, levis &friabilis est, appellaturque agaricus.