# Silva silvarum 291

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/291

Celebrat eam Medicina in expurganda pituita viscida & tenaci, insigniterque condlucit deobstruendo lieni: Stomacho noxia; ad gustum primo dulcis, postamara. 556. Nulla plantarum superfoetat vel arboribus supernascitur, ut reddatur forma plantae, praeter illam visci. Ex vanitatis promptuario est, avem inveniri, nomine viscariae seu turdi, quae alitur semine quod saepiùs digerere nequit, atque ita, cum excrementis antegrum expellit, illud in diffissos arboris ramos incidens viscum producit. Sed fabula est, cum fidem excedat aves ali eo quod nequeant digerere. Illud etsi concedatur, tamen alia probabilitati obstant. Primo enim in quibusdam tantum arboribus invenitur, quae fructuum illicio carent, ut ibidem quiescens avis nutriatur. Forte illa gaudet baccis visci, ut saepius ob eam causam ibi deprehendatur; quam & sigmenti puto esse originem. Sed quod hoc in casu peremptorium, viscum infra ramos quoque nascitur, non modo supra. Itaque non est quod opinemur aliquid ramis incidisse.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
