# Silva silvarum 292

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/292
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/292

Viscum praecipue innascitur malo sylvestri, malo hortensi, quandoque & corylis, raro quercubus; quarum viscum admodum medicum censetur, virore per hyemem aestatemque integro, baccam splendide albescentem proferens: adeo ut dispar prorsus, cui innascitur, plantae existat. Duo igitur velut extra dubium statui possunt, & quod superfoetatio fiat ex abundantia succi in ramo qui eam prodit, & succus ille talis sit, quem arbor excernit, ut assimilare nequeat alioquin ramo insinuandum. Praeterea pinguior videtur & magis unctus vulgari arborum succo; ut apparet ex bacca, quae glutinosa cum sit, tota aestate & hyeme viret, arbor vero minime. 557. Hoc experimentum de visco, ad alia luciferum est. Ideo tentari posset rescisso mali sylvestris ramo in cortice, & vulnere irrigato per singulos dies aqua calida fimo admixto, ut exploretur num proferat viscum seu plantam visci aut simile quid. Sed praestaret periculum facere irrigatione aut inunctione quae arbori minus naturalis quam aqua, ut oleo, flore cerevisiae, &c. modo talia sint quae arborem non enecent. 558. Profuerit animadvertisse, quid ex plantis germinabit, si nascendis ramis ponatur obstaculum. Amputatae igitur arboris summitatem obducto ad aliquam profunditatem limo tege. Persuadet meus de isto negotio conceptus, nascituras radices, quas & surculi limo inserti gignunt. Quare in hoc experimento arctissime arbori applicandum velamentum ex iis, quae minus; quam limus, naturae plantae congrua. Probetur corio, panno, cerussa, si arbori innocua. Certum est quod filix inventa fuerit enasci ex arbore ramis orbata. 559.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
