# Silva silvarum 295

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/295

Natura plantarum, quas iis ex locis sumpta terra educit, imitatur refertque indolem glebae ipsius, si gleba sit tenuior & mollior molles dat herbas, ut gramen, plantaginem, & similes. Sin dura sit & jejuna, asperas alit, ut carduum, abietem, &c. 565. Vulgaris experimenti est, quod in ambulacris denso sabulo constratis terra primo anno gramen nodosum ostendit, post, gramen spicatum. Causa est, durities glareae aut calculi primum projecti, qui gramen assurgere non patiuntur, sed detorquent, ut, qua data via, excat. Relaxata vero paulisper terrae superficie vulgare gramen emergit. 566. Aiunt, ex terra umbrosae aqueaeque sylvae ad aliquam profunditatem effossa vasisque figulinis imposita prodire herbas pingues & succulentas, ut nummulariam, portulacam, sedum majus, pulegium, &c. 567. Quin & in aquis plantae nascuntur non actis in fundum radicibus; sed sunt ex genere minus perfectarum, cum plerumque praeter frondes nihil sint, easque parvas, ut quam vocant lenticulam palustrem, cujus frons paulo magis Thymi fronde crassescit, sed laetiori virore est, producitque exilem fibram infra aquas, sed longe à fundo remotam. Lilium aquosum radice nititur. Magnus praeterea herbarum numerus est in lacubus crescentium.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
