Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 296
Unproofread scanNot analysed yet
568. Testimoniis Veterum &Neotericorum comprobatur, maris superficiem nonnullas exhibere herbas, quas illi putant ex concreto aquae limo provenire, ubi regnat maxime Solis fervor, &lentus omnino maris motus est. Alga marina &eryngium radicantur, sed prior sub aqua, posterius in littore. 569. Observatum antiquis, è nive valide compacta &putrefacta pullulare herbas, omnesque deprehendi amaras. Praecipuae apud illos dignationis flomus vocata. Certum est, in nive plerumque vermes reperiri lumbricis haud absimiles; unde fuerit non improbabile plantas ex ea oriri posse. 570. Asserunt veteres, ex lapidibus herbas gigni. Fieri posse docet id quod velut indubium admittitur, bufones scilicet in medio [a) lapidis caesi aliquando repertos fuisse. Silices quoque terrae injecti muscum colligunt &parietaria, aliique flores muris innascuntur. Sed an vulgaris sit later aut lapis, an ex limo &rimis, nondum docuit observatio accuratior. Sambucum enim Fraxinumque aliquando ex [b] turrium muris provenire notarunt, cum ex fissuris crescere non controvertenda veritas sit; adeo ut crassescentibus iter praebeat dividens se lapis. Praeterea dubitatur, an &caemento illud debeatur, aut an non aves semina disjiciant. Scopuli quoque herbescunt; sed putem herbas tales reperiri ubi terra putrescit.