# Silva silvarum 296

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/296

568. Testimoniis Veterum & Neotericorum comprobatur, maris superficiem nonnullas exhibere herbas, quas illi putant ex concreto aquae limo provenire, ubi regnat maxime Solis fervor, & lentus omnino maris motus est. Alga marina & eryngium radicantur, sed prior sub aqua, posterius in littore. 569. Observatum antiquis, è nive valide compacta & putrefacta pullulare herbas, omnesque deprehendi amaras. Praecipuae apud illos dignationis flomus vocata. Certum est, in nive plerumque vermes reperiri lumbricis haud absimiles; unde fuerit non improbabile plantas ex ea oriri posse. 570. Asserunt veteres, ex lapidibus herbas gigni. Fieri posse docet id quod velut indubium admittitur, bufones scilicet in medio [a) lapidis caesi aliquando repertos fuisse. Silices quoque terrae injecti muscum colligunt & parietaria, aliique flores muris innascuntur. Sed an vulgaris sit later aut lapis, an ex limo & rimis, nondum docuit observatio accuratior. Sambucum enim Fraxinumque aliquando ex [b] turrium muris provenire notarunt, cum ex fissuris crescere non controvertenda veritas sit; adeo ut crassescentibus iter praebeat dividens se lapis. Praeterea dubitatur, an & caemento illud debeatur, aut an non aves semina disjiciant. Scopuli quoque herbescunt; sed putem herbas tales reperiri ubi terra putrescit.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
