Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 299
Unproofread scanNot analysed yet
Experimenta varia spectantia tempestates quibus plantae proveniunt. 577. Ex floribus, granis, fructibus quaedam praecocia sunt, alia serotina. Florum apud nos praecoqui sunt, primula veris, violae, anemonae, narcissi palustres, crocus vernus, tulipae nonnullae, quae omnes frigidae, proptereaque, ut videtur, augescentem calorem Solis acrius persentiscunt, quam herbae calidae; ut frigida manus citius quam calida minimum percipit calorem. Illis proximae sunt leucoion luteum, verbascum, hyacinthus, flores rosmarini, &c. post illas, veronica, rosa, irides, &c. novissimae sunt caryophylli, malva hortensis, delphinium, &c. maturrimi flores sunt illi, mali persici, amygdali, corni, asmererii, &c. quoscunque istae dant arbores, multo turgent humore aut aqueo aut oleoso. Ideo crocus vernus, cum herba sit oleoso succo, praecox est. citius enim illas, quam arbores sicciores Sol afficit. Granorum hi sunt gradus, secale &triticum, avena, hordeum, pisa, fabae; nam etsi fabae &pisa virentia esui apta prius reddantur, sicca tamen, equorum pastus, tardissime matura videmus; pinguibus granis minus talia praevertentibus. Fructuum praecocissimi sunt, fraga, cerasa, uva crispa, ribes; deinde mala, &pyra praecoqua armeniaca, fructus rubi Idaei. inde pruna damascena, &pleraeque prunorum species &mala persica, &c.