Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi enim dbGoogle narranarratio &descriptio, à viro magno vestri Orbis facta (scilicet, progeniem Neptunisedes suas ibi fixisse, tum de magnificis, Templo, Palatio, urbe, &colle, quin &de muluplicibus pulchrorum &magnorum fluviorum spiris, quae (tanquam totidem torques), Templum illud &Urbem cingebant; ac denique de gradibus illis insiguibus ascensus per quos ad eadem perveniebatur, veluti per Scalam quandam Coeli, sit fabulosa &Poëtica: hoc tamen veritatis immiscetur, regionem illam Atlantidis, tam illam Peruviae tunc Coyam vocatam, quam illam alteram Regni Mexcani, tunc dictam Tirambel, regna fuisse, armis, classe, &opibus, potentia &superba. Tam (inquam) potentia, ut eodem tempore (vel saltem intra spatium decem annorum), duas magnas expeditiones navales susceperint: hi nimirum de Tirambel, per Atlanticum mare, usque ad mare Mediterraneum; illi autem de Coya per mare Australe, usque ad hanc insulam nostram. De priore autem expeditione, videtur auctor ille vester, aliquid à sacerdote Aegyptio, quem citat, hausisse. Pro certo enim expeditio talis fuit. Utrum vero Athenienses antiqui illi fuerint, qui copias illas repulerunt &profligarunt, atque haec cis gloria tribuenda, non habeo quid dicam: illud extra omnem dubitationem, nec navem, nec virum, unquam ab eaexpediBAC6 VIOEE eziem NeEigac. „qused coumi a gemtoratm conat; 22 ai3 ijpeditione rediisse, neque meliore fortuna uta esset classis illa Coyae, quae nos invasit, nisi in hostes clementrores incidisset.