# Silva silvarum 30-2

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/30-2

Etsi enim dbGoogle narranarratio & descriptio, à viro magno vestri Orbis facta (scilicet, progeniem Neptunisedes suas ibi fixisse, tum de magnificis, Templo, Palatio, urbe, & colle, quin & de muluplicibus pulchrorum & magnorum fluviorum spiris, quae (tanquam totidem torques), Templum illud & Urbem cingebant; ac denique de gradibus illis insiguibus ascensus per quos ad eadem perveniebatur, veluti per Scalam quandam Coeli, sit fabulosa & Poëtica: hoc tamen veritatis immiscetur, regionem illam Atlantidis, tam illam Peruviae tunc Coyam vocatam, quam illam alteram Regni Mexcani, tunc dictam Tirambel, regna fuisse, armis, classe, & opibus, potentia & superba. Tam (inquam) potentia, ut eodem tempore (vel saltem intra spatium decem annorum), duas magnas expeditiones navales susceperint: hi nimirum de Tirambel, per Atlanticum mare, usque ad mare Mediterraneum; illi autem de Coya per mare Australe, usque ad hanc insulam nostram. De priore autem expeditione, videtur auctor ille vester, aliquid à sacerdote Aegyptio, quem citat, hausisse. Pro certo enim expeditio talis fuit. Utrum vero Athenienses antiqui illi fuerint, qui copias illas repulerunt & profligarunt, atque haec cis gloria tribuenda, non habeo quid dicam: illud extra omnem dubitationem, nec navem, nec virum, unquam ab eaexpediBAC6 VIOEE eziem NeEigac. „ qused coumi a gemtoratm conat; 22 ai3 ijpeditione rediisse, neque meliore fortuna uta esset classis illa Coyae, quae nos invasit, nisi in hostes clementrores incidisset.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
