# Silva silvarum 301

Bacon, Silva silvarum, 301. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/301

& damascenas idem tempus conspiciendas praebet, concurritque frumenti & hordei messis. Sed plerumque id accidit, quod praecociora quasi praestolando serotinis [a] coincidant, non vero quod illa tardioris proventus ac celerentur. 581. Arborum fructiferarum varias alit mitius clima terrae, quae flores & teneros matu rosque fructus donant, continuata integri fere anni per vices sibi succedentes fertilitate. Idem pene tribuunt apud nos malo aurantio per magnam aestatis partem, ut & ficui. Et profecto huc tendit natura dirigens plantarum motus. Sed quia vel succo absumendo destituantur aut incubo hiemis frigore retardentur, ideo non nisi succulenta calido in solo hanc a] Earlier staieth for the Later. usus, continuoque excrescere permittantur, vitalitate annum excessurae sint; ut ex parte notatum: tales, lactuca, portulaca, cucumer, & similes, & quoad arbores majores, videmus fere omnes arbores luxuriantes in coemiteriis aut circa aedes annosas, densis ramis & pumilas esse, non autem arbores quae justam proceritatem assecutae sunt. 587.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
