Latin
303
Bacon, Silva silvarum 303
Unproofread scanNot analysed yet
causa est pinguedo &oleoginositas succi, qui consumptioni magis resistit, quam aqueus. 585. Arbores, quae serius frondescunt, &defrondescunt, longaevitate illas excedunt quibus frondes citius enascuntur, deciduntque. Causa est, quia tardior productio fixum magis humorem arguit, altera magis laxum, faciliusque resolubilem: eadem ratio obtinet tur agrestes arbores longius quam hortenses aevum agitent; &in eadem specie illae fructibus acidis, quam dulcibus. 586. Nihil est quod aeque conducit prolongandae arborum, spinarum, herbarum vitae, ac frequens amputatio, quae quoties repetitur, succum plantae renovat ne tam late effusa luxuriet, nec tam languide adolescat, quam si amputatione caruisset; adeo ut plantae annum vivere solitae, si tempestiva resectio non intermittatur, parciorque earum sit Goglusus, usus, continuoque excrescere permittantur, vitalitate annum excessurae sint; ut ex parte notatum: tales, lactuca, portulaca, cucumer, &similes, &quoad arbores majores, videmus fere omnes arbores luxuriantes in coemiteriis aut circa aedes annosas, densis ramis &pumilas esse, non autem arbores quae justam proceritatem assecutae sunt.