Latin
305
Bacon, Silva silvarum 305
Unproofread scanNot analysed yet
Verum est, quasdam dispersis magis exire ramis, ut solet salix, pyrus sylvestris. malus cotonea, mespilus, citrea; quaedam exactiori pyramide fastigiantur &in [a] cuspidem assurgunt fermè, ut pyrus (cujus originem Critici arcessunt à πύρ, ignis) malus Aurantia, abies, sorbi arbores, tiliae, malus medica, quaedam magis expansae t sunt, ut fagus, [b] fagus foemina, &c. caeterae magis indifferenter se habent. Causa cur ita dispergant ramos, est festinata succi eruptio, unde justa proceritate corpus non efferunt, sed oberrantibus circa terram ramis. Causa pyramidis, est succi repressio longe antequam ramos emittit, ejusque aequali gradu consumptio simulac illi prodeunt. Dispersio est ex succo copiose sursum delato sine consumptione, &simultanea expulsione non intermissis vicibus. a] and eome almost to todd. b] Hornebeame. 589. Herbae, non vero arbores, inveniuntur, quae possent dici observare. ordinem in edendis frondibus; ut pote articulis nodisque distinctae totidem obstaculis germinationis, vices flagitantis ut se promoveat, quales garyophyllus flore simplici, foeniculum, frumentum, arundines, cannae. Causa, inaequalis ascensus succi, ut ad viae obices quasi retardatus subsistat.