# Silva silvarum 305

Bacon, Silva silvarum, 305. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/305

Verum est, quasdam dispersis magis exire ramis, ut solet salix, pyrus sylvestris. malus cotonea, mespilus, citrea; quaedam exactiori pyramide fastigiantur & in [a] cuspidem assurgunt fermè, ut pyrus (cujus originem Critici arcessunt à πύρ, ignis) malus Aurantia, abies, sorbi arbores, tiliae, malus medica, quaedam magis expansae t sunt, ut fagus, [b] fagus foemina, &c. caeterae magis indifferenter se habent. Causa cur ita dispergant ramos, est festinata succi eruptio, unde justa proceritate corpus non efferunt, sed oberrantibus circa terram ramis. Causa pyramidis, est succi repressio longe antequam ramos emittit, ejusque aequali gradu consumptio simulac illi prodeunt. Dispersio est ex succo copiose sursum delato sine consumptione, & simultanea expulsione non intermissis vicibus. a] and eome almost to todd. b] Hornebeame. 589. Herbae, non vero arbores, inveniuntur, quae possent dici observare. ordinem in edendis frondibus; ut pote articulis nodisque distinctae totidem obstaculis germinationis, vices flagitantis ut se promoveat, quales garyophyllus flore simplici, foeniculum, frumentum, arundines, cannae. Causa, inaequalis ascensus succi, ut ad viae obices quasi retardatus subsistat.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
