# Silva silvarum 306

Bacon, Silva silvarum, 306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/306

Videntur quoque arctius compacto caule durescere, unde impedimentum sursum tendenti succo, donec in nodum se collegerit, ex quo coactior exit urgeturque ad proferendum. Hinc earum pleraeque cavae sunt, caule sicco, ut foeniculi caulis, stipulae cannae. 590. Floribus omnibus accurata figura est; quorum numerus quaternarium aut quinarium non excedit, ut primulae veris, flores cynosbati, rosae moscatae flore simplici & caryophylli tales, &c. qui frondibus quinis constant, lilia, irides, flores borraginis, buglossae, &c. qui quaternas habent, quaedam innumeros proferunt flores, sed parvos, ut calendula, trifolium. Videmus etiam caules seu cauliculae, figuratos esse, ut quinque folia externa graminea quibus flos rosae includitur ante expansionem, folliculi caryophyllorum. Sunt & frondes figura aliae rotunda, aliae oblonga, nullae quadrata, multae extremitatibus serratae vel laciniosae; quales in floribus rarae. existimo enim lacinias caryophyllorum respondere inaequalitati foliorum in quercu, vinea, & similibus. Sed illae raro aut nunquam potius lacinias in perlarum formam desinentes habent. Experimenta varia spectantia praecipuas plantarum differentias. 591.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
