# Silva silvarum 31

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/31

43. Sunt medicamenta quae sedes movent & non urinam, alia urinam & non sedes. Quae purgant per sedes, talia sunt ut nequaquam aut parum intrent mesentericas venas; aut partim digeri primo non possunt à ventriculo, ideoque immediate ad intestina ab infra movent, aut alioqui postea rejiciuntur à venis mesentericis, sicque eodem modo ad intestina revertuntur; hujusque duplicis generis pleraque sunt. purgantia. Sed quae urinam movent, talia sunt, quae facile à stomacho confici possunt, recipique à venis Mesentericis, si usque ad hepar perveniant, quod transmittit urinam ad vesicam tanquam serum sanguinis. Atque haec medicamenta aperientia & penetrantia corroborant operationem hepatis transmittendo ad infra serosas partes sanguinis ad Renes. Medicamenta enim urinam moventia non operantur per rejectionem & indigestionem ut solutiva. 44. Medicamenta varia sunt quae majori quantitate movent sedes, & minori urinam, & contraquae majori quantitate movent urinam & minori sedes. Primi generis est Rhabarbarum, aliaque nonnulla. Causa est, quia Rhabarbarum est medicamentum quod stomachus minori quantitate digerit conficitque est enim non flatulentum nec fastidiosum) & sic transmittit ad venas Mesentericas, aperiensque ad inferiora dejicit urinam. Sed majori quantitate sumptum ventriculus non conficit, & sic transit ad intestina.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
