# Silva silvarum 314

Bacon, Silva silvarum, 314. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/314

Sed quocunque demum spectetur modo, nunquam utilitate caret. Generatim, ubi paludes quaeque iis similis aquae facto velut diluvio exeunt, illa exundatio per hiberna aquarum incrementa sequenti aestati fertilitatem praestat. Causa fuerit, quod & terrae conservet calorem & illam ipsam nutriat. Sed in paludibus versati, affirmant fossas vel canales sic habendos, ne nimia aquae stagnantis mora verno tempore, ulvam palustrem & carices gignat. Tum enim terra instar nemoris excludit Solem, unde subsistens humor efficit ne istius anni gramen ex voto sit. Tantum de irrigatione. Quae ad evitandam percolandamque nimiae aquae copiam, & terrae in eo genere adjumenta, spectant, alibi diligentiam nostram haud effugient. Finis sextae Centuriae Historiae Naturalis. FRAN

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
