# Silva silvarum 315

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/315

NATVRALIS HISTORIAE CENTURIA SEPTIMA. Experimenta varia spectantia affinitates & differentias plantarum & corporum anima carentium. Uicquid inter animata & inanimata discriminis est, accurate meditabimur titulo, cui tractatum de vita, spiritibus vitalibus facultatibusque seponimus; perfun ctoria hic narratione contenti. Ad duo igitur velut capita revocantur istae differentiae, cum nullis non corporibus insint spiritus & pars pneumatica. Sed duo praecipue animata & inanimata discriminant. Primum est, quicunque animata vegetat spiritus, indivisus meat continuato in venas abditosque canales profluxu, ut sanguis; nisi quod ille non ramos suos tantum habet, sed ventriculos quosdam aut receptacula, principalis spiritus sedem, & quo reliqui velut corrivantur. Inanimatorum vero spiritus conclusi sunt, & à partibus tangibilibus abscissi, sibi invicem impervii; ut aër in nive existit. Secundum, quod omnes animatorum spiritus plus minusve accenduntur & subtilis quid flammulae admixtum habent, substantiaque aërescunt. Corpora autem inanimata spiritus inflammari nescios alunt.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
