# Silva silvarum 318

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/318

Quo naturae consortio copulentur plantae & animantia, quaque contrarietateà se invicem recedant, sequentia docebunt. Utraque spiritus ramis efflorescentes continuato fluxu protrudunt, inflammationique aptos possident, sed qui in animantibus ventriculos & receptacula habent, non in plantis, ut ante [a] diximus. Secundo, illorum spiritus flammae magis communicant, quam plantarum. Atque hae primariae sunt differentiae secundarias accipe. Primo, plantas in arcto terrae contubernio educari videmus, animantia à matrice separata per se subsistere. Secundo, animantibus inest locomotiva facultas, non plantis. Tertio animantia à partibus superioribus alimentum hauriunt, praecipue per os; plantae inferioribus, nempe radicibus. Quarto, semen vasaque seminalia, quae sursum a] Exp. 1. Cent. 7. sursum vergunt, plantae partes habent, in animantibus illae, quae deorsum residunt. Quare non venuste modo, sed & philosophice dictum, homo est planta inversa; quod enim in plantis est radix, caput est in animantibus. Quinto, exacte magis configurantur animantia quam plantae. Sexto, major organorum diversitas illis est intra corpus, & velut interior conformatio, quam plantis. Septimo, illa sentiendi facultate valent, hae carent.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
