Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque, ne miremini, si America habitatorum tam rara sit, neque si populus ejusdem adeo simplex &barbarus existat. Etenim rationem sic instituere debetis; populum Americanum novum esse, &recentem (inquam) prae caeteris orbis habitatoribus, annis non minus mille. Tantum enim temporis intercesserat, inter diluvium universale, &illud Americae particulare. Siquidem tenues illae &rarae humani generis reliquiae, quae in montibus manserant, in inferiores regionis partes tarde sobolem dederunt; cumque essent homines feri, &omnium rerum rudes (neutiquam Noacho, &filiis ejus similes, qui familia erant, ex universo orbe electa), ad literas, artes, &vitae cultum posteris transmittendum, non sufficiebant. Atque insuper, cum in habitationibus suis montanis NeISCI Biteli tanis (propter asperrimum frigus regionum gon inplus mie illarum, pellibus ursorum, tigridum, &canad cudagmipes prorum magnorum &hirsutorum, qui in illis homnes, dbdiuspartibus abundant, vestire se consuevissent,