# Silva silvarum 32-2

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCO BACONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/32-2

Itaque, ne miremini, si America habitatorum tam rara sit, neque si populus ejusdem adeo simplex & barbarus existat. Etenim rationem sic instituere debetis; populum Americanum novum esse, & recentem (inquam) prae caeteris orbis habitatoribus, annis non minus mille. Tantum enim temporis intercesserat, inter diluvium universale, & illud Americae particulare. Siquidem tenues illae & rarae humani generis reliquiae, quae in montibus manserant, in inferiores regionis partes tarde sobolem dederunt; cumque essent homines feri, & omnium rerum rudes (neutiquam Noacho, & filiis ejus similes, qui familia erant, ex universo orbe electa), ad literas, artes, & vitae cultum posteris transmittendum, non sufficiebant. Atque insuper, cum in habitationibus suis montanis NeISCI Biteli tanis (propter asperrimum frigus regionum gon inplus mie illarum, pellibus ursorum, tigridum, & canad cudagmipes prorum magnorum & hirsutorum, qui in illis homnes, dbdiuspartibus abundant, vestire se consuevissent,

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
