# Silva silvarum 32

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/32

Piper à quibusdam antiquorum notatum est secundi esse generis, quod exigua quantitate movet flatus in stomacho & intestinis, & sic expellit per sedes, sed majori quantitate discutit flatus idemque transit ad mesentericas venas, & sic ad hepar & renes, ubi calefaciendo & aperiendo transmittit ad infra abunde urinam. Experimenta varia spectantia cibum & potum maxime nutritiva. 45. Egimus de evacuatione corporis, nunc transimus ad repletionem ejus ex restaurativis in consumptionibus & morbis emaciantibus. In vegetabilibus nna pars aliam superat nutritiva facultate. Sic grana & raidices plenius alunt quam folia: ita ut ordo Foliatanorum à Papa Romano rejectus fit, utpote qui frondes nutritioni corporis humani ineptas censeret. An & carnes Animantium sic differant, necdum rite exploratum est; veluti an jecora & alia viscera magis nutriant, quam externae partes. Apud Romanos jecur anserinum in deliciis fuisse comperio, adeo ut & ab arte media habuerint, quibus & elegantius & majus redderetur; sed an plenius nutriat, non apparet. Constat medullam alere largius pinguedine, & concipio, decoctum ex ossibus & nervis contusis probeque percolatis admodum alimentare esse jusculum.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
