# Silva silvarum 323

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/323

Caudex plerumque suppeditat materiam filaceam; aliquando ei solita innasci lanugo. 615. Ferunt regiones quaedam rosei coloris plantam, quae noctis sensu contrahitur mane aperitur sub meridiem ornatu laxe explicato; quam populares designant titulo somniculesae. Plurimae igitur dormitatrices sint necesse est, cum omnibus floribus illa sit indoles. 616. Arbores sunt, etsi rarae, muscosis & lanuginosis radicibus. Aliae plurimis filis velut barbatae circumvestiuntur, ut mandragora, praestigiatorum imposturis accommoda. Formidandam enim ex illa imaginem struunt, & facie radicis fastigio impressa, fibras illas barbae instar promittunt ad pedes usque. Vernat & Cretae solum quadam Nardi specie (illis phu annumeranda) cujus villosa radix est instar columbae pedibus hirsutae. Sic radices bulbosas, fibrosas & hirsutas habemus. De bulbosis hoc statuo, succum magis properare versus aërem & Solem. In fibrosis delectari magis subterranea sede, hirsutas mediae inter utrasque naturae esse, quae succo sursum deorsumque misso circularem quoque ejus protrusionem addit. 617. Quarundam arborum lachrymae depectuntur barbis caprarum, quae cum illis dentes imprimunt admordentque, mane praesertim nondum exsiccato rore, prodeuntes lachrymae sparsim adhaerescunt caprarum barbis. Est consimilis quoque ladani species.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
