# Silva silvarum 324

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/324

618. Platanus irrigata vino, si antiquitati habenda fides, exuit sterilitatem. tentetur idem in radicibus; nam in semine vix notabilis operatio est. 619. Modus transferendi per longinqua terrarum spatia radices extero solo innutritas, hic est, ut in fictilibus arcte habeantur. Vasorum capacitas si ex aequo magna non sit, fundus inditis foraminibus pervius sit, ut sentiat radix quibus foveatur, emoritura alioquin, &, ut videtur, suffocanda. 620. Cinnamomum vetus germinandi tempore prae caeteris plantis servari curabam siccissime, omniaque quibus aliae proficiebant, hujus cedebant damno. Malignius enim incrementum erat coelo pluvio. Inter dumeta quoque alterius speciei, à quibus plantas abhorrere plerumque videmus, succrescebat, neque admisso delectabatur Sole. Causa tot pariter complexa effectus dari posset, nutrimentum, quod illa planta trahit parcius. Inquiratur, quousque cassia, cinnamomo suffecta, haec in se comprobet. 621. Vetus scriptor narrat, cassiam collectam inseri pellibus bestiarum recens excoriatarum, pellibusque putrescentibus & vermes producentibus, exedi ab illis medullam ejus, eaque ratione excavari; cortice, utpote quem amaror ingratum reddit, abstinent. 622. Hodiernae vites infra illam, qua olim conspiciebantur, magnitudinem sunt, cum pocula ex iis & Jovis imago efformarentur.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
