# Silva silvarum 329

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/329

Illis accenseo omnes, ex quibus exprimitur potus, ut uva, vulgare malum & pyrum, cerasum; sunt & alii, qui potum licet praebere non soleant, ejusdem tamen naturae deprehenduntur, ut pruna, sorba, mora mori, mora rubi Idaei, mala aurantia, citria, &c. succi ea crassitie ut in potus usum exprimi nolint, forte temperari se patientur admixta aqua: Poculaque admistis imitantur vitea sorbis. baccae spinae albae, & cynosbati inodori idem praestiterint. Oleoso succo sunt olivae, amygdalae, nuces omnis generis, pineae, &c. etiam inflammabili. Notandum, alios ex aqueis succis acquisito spiritu turgidos, accendi, ut vinum. Tertia fructus species dulcorem habet acrimoniae expertem & oleaginositatis, quales sunt ficus, dactylus. 634. Sana & ex re observatio est, complures arbores, praecipue ex glandiferarum genere, semel tantum biennio foetescere. causa procul dubio est succi consumptio; cum hortensium arborum plurimae, bene habitae & cultae multos per annos continue fructum gerant. 635. Nulla datur arbor, excepta quercu, quae praeter nativos, tot fructuum notham sobolem alat. juxta glandes producit gallas, & nuces, quae inflammari possunt, baccas quoque parit firmiter arbori inhaerentes sine caudice. profert quoque viscum, sed raro. Causa in tot effectus sufficiens possit esse compactum ligni corpus & soliditas quercusque medulla, quae varios succos varie exerit.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
