# Silva silvarum 33

Bacon, Silva silvarum, FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/33

Sic deprehenditur quoque Scotch-skink (caro haec jusculenta est) miri alimenti; constat autem cruribus & nervis carnis bubulae diu coctis; etiam gelatinum, quo utuntur loco restaurativi, est confectum ex ossibus carnis vitulinae. Pulpa in cancro, quae aromatibus & butyro conspersa incoquitur, magis alimentationi apta est, quam ipsa cancri caro. Vitellus magis nutrit quam albumen. Ita ut partes viventium magis interiores plus nutrire videantur, quam exterior caro; excepto cerebro, quod spiritus nimium carpit, quam ut vis alimenti ulla inesse superstes possit. Haec & similia possent adhiberi in senum alimentationem aut extreme emaciatorum, quae in gradu ad chylum proximo sunt, etiam antequam in stomachum demittantur. 46. Sume duos magnos capones, eosque lento igne coque circiter spatio horae aut longius, denec absumpeus fuerit fanguis. Decoctioni corticem duleis pomi medici aut bonam partem corticis citrii, parumque macis indito. Abscissa crura rejice. minutim deinde cultro disseca utrumque caponem, nec non ossa, ut caro solet in minutal secari. Impone magno mundoque cribro.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
