# Silva silvarum 330

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/330

Quare superfoetationes in plantis meditanti succi ascensus largior, difficilis egressus curandus est. 636. Duae sunt excrescentiae arboribus innasci & in fungis haberi solitae. Altera Romanis boletus dicta, in quercus radicibus inventa, mensarumque deliciis adhibita. Altera Medieorum usibus celebrata, agaricum vocatur (ante nobis memoratum) summitates quercuum possidens, affirmantibus tamen nonnullis, etiam in radicibus reperiri. Facile adducor in eam sententiam, quae persuadet, plures excrescentias esse ab emortua aut marcescenti arbore, naturali ejus succo in praeternaturalem substantiam degenerante. 637. Arborum aliae plerumque, idque optime, inferiores ramos fructibus ditant, ut quercus, ficus, juglans, pyrus, &c. quaedam uperiores melius, ut malus sylvestris. Quae infra foecundiores sunt, umbram magis in adjumento habent, quam ut obsit. In universum, optimi fructuum sunt infimi, utpote succo veminimeque effoeto, qui brevissimam nutricationis peragit viam. Hinc in aggeribus plantatae arbores fructus infimos exhibent maximos, uti antea [a) dictum.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
