Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 331
Unproofread scanNot analysed yet
Sic &umbra inferioribus nocet ramis, nisi in iis, quae umbra gaudent, arboribus, aut saltem facile ferunt; atque ex earum genere, quae aut validae, ut quercus, aut latis frondibus, ut juglans, &ficus, aut pyramidali crescunt forma, ut pyrum. sed valentiori Sole si animandae sunt, optime in vertice proferunt, ut malus sylvestris &hortensis, prunus, &c. 638. Nonnullis arboribus ipsa demum senecta impraegnata foetificat, ut amygdalo, pyro viti, omnibus glandiferis. Causa est, quod glandiferae fructus alunt oleosos; tenellisque arboribus inest succus magis aqueus, minusque concoctus. Refer huc amygdalum velut congenerem; ut &pyrum: quae, licet non oleosa, multum tamen succi probeque excocti requirit; ut constat ex fructuum pondere &soliditate majori, quam in malis, prunis, &c. vitis, ut annotatum reperio, juvencula, foecunditate praevalet; adulta botros profert, vino illis exprimendo pocula commendaturos, concoctiori utpote succo. Vinum quoque flammam concipere videmus ex insita oleaginositate. sed plerarumque arborum tenella aetas, malo &pruno connumeraris, &c. laetiori proventu beat. a] Cent. 6. Google 639.