# Silva silvarum 331

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/331

Sic & umbra inferioribus nocet ramis, nisi in iis, quae umbra gaudent, arboribus, aut saltem facile ferunt; atque ex earum genere, quae aut validae, ut quercus, aut latis frondibus, ut juglans, & ficus, aut pyramidali crescunt forma, ut pyrum. sed valentiori Sole si animandae sunt, optime in vertice proferunt, ut malus sylvestris & hortensis, prunus, &c. 638. Nonnullis arboribus ipsa demum senecta impraegnata foetificat, ut amygdalo, pyro viti, omnibus glandiferis. Causa est, quod glandiferae fructus alunt oleosos; tenellisque arboribus inest succus magis aqueus, minusque concoctus. Refer huc amygdalum velut congenerem; ut & pyrum: quae, licet non oleosa, multum tamen succi probeque excocti requirit; ut constat ex fructuum pondere & soliditate majori, quam in malis, prunis, &c. vitis, ut annotatum reperio, juvencula, foecunditate praevalet; adulta botros profert, vino illis exprimendo pocula commendaturos, concoctiori utpote succo. Vinum quoque flammam concipere videmus ex insita oleaginositate. sed plerarumque arborum tenella aetas, malo & pruno connumeraris, &c. laetiori proventu beat. a] Cent. 6. Google 639.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
