Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 333
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc arbor unde sanguis Draconis non tam celeri in altum incremento augescit, succo non ita versus superiora properante. Est praeterea valde astringens, unde tarde movetur. 642. Populus quoque, ut ex relatu habemus, muscum quandoque fert dulcem, praeter illum qui innascitur malis; cum tamen laevi &aequali vestiatur cortice, parum etiam muscosa. Arboris laricis muscus accensus suavem spargit odorem, scintillatque. Transeat inquisitio ad arborum odoratarum muscos, ut cedri, cypressi, ligni aloës, &c. 643. Mortem minimo doloris sensu infert temperata potui cicuta; poena levis usurpata Atheniensibus in capitali supplicio dignos. Geminus pene huic est, corpori impressus aspidis, a] of a Sugar. loase. spidis, à Cleopatra adhibiti, morsus. Ratio, quia mortis cruciatus praecipue formidandos reddit spirituum certamen, qui hic velut offusa soporis nebula, vaporibus sensim indormiscunt; ut in morte decrepiti senis accidere solet. minus tamen affligere putem quam opium, quod partes calidas habet admixtas. 644. Fructus quidam ante maturitatem dulcescunt, ut mycobalani. Sic foeniculi semina, nondum matura, dulcia sunt, post aromatica. Quibusdam nunquam maturitas conciliat dulcorem, ut sunt tamarindi, oxyacanthae fructus, poma sylvestria, pruna sylvestria.