# Silva silvarum 334

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/334

Ratio, quia priores copioso subtilique spiritu pollent, praecoqui dulcoris parente. Posteriora frigidum & acidum obtinent succum, quem Solis calor ut dulcescat, percoquere nequit. Myrobalanus autem constat partibus naturae sibi invicem adversantibus; nam dulcis est & adstringit. 645. Paucas herbas sapor imbuit salsus. Contra, omnium animantium sanguis est salsus. Causa fuerit, quod sal, quamvis vitae rudimentum, primarii tamen saporis locum in plantis servare nequeat, cum eas amaras, acidas, dulces, mordaces gustus ostendat, raro salsas. Illi vero [a] graves sapores quandoque simul in animantium humoribus se offerunt, non *] High Taestes. non ita crebro in carne aut substantia naturae magis oleosae, quae haud facile ejusmodi sapores admisceri sibi patitur. Atque ipsa sanguinis salsugo levis & velut latens est. Plantarum quaedam salsuginem testantur, alga marina, crithmum, vel foeniculum marinum, cochlearc. Aiunt, in quodam apud Indos mari herbam natantem reperiri, quae Salgazus vocata per undas se dispergit, ut prati instar intuentibus praeferat. Certum est ex plantarum cineribus sal extrahi in usus Medicos.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
