# Silva silvarum 335

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/335

646. Antiqui scriptoris narratio est, herbam aquis innasci dictam Lincostin, quae spinis scatet, atque è foliis aliam succrescentem ostentat. Origo refertur ad humorem, qui intra spinas collectus & admoto Solis calore putrescens germinat. Sed memini vidisse cum ad miratione rosam ex rosa natam, caprifolio [a] similem prolifero. 647. Hordeum (ut apparet in ejus praeparatione ad conficiendam cerevisiam) triduo maceratum in aqua, caque percolata sicco tabulato instratum pullulabit ad medii pollicis longitudinem; quantoque magis quiescit minusque ventilatur, tanto majus futurum est augmentum, donec [b] exhaustum fuerit. Idem in tritico apparet. fiat simile exa) Honey Suckies, that they call Top and Topgallants. b] tbe heart be out. experimentum in fabis & pisis. hoc autem isti in agria & sempervivo dispar videtur. Illa enim ex residua prioris aquae copia, non addita recenti, haec ab aqua nutriuntur.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
