# Silva silvarum 338

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/338

Arborum quarundam radices profunde terra reconditas immergit, ut quercus, abietis, pinus. Aliae suas circa terrae superficiem diffundunt, ut fraxinus, cypressus, oliva, &c. causa in posterioribus esse queat, quod arbores liberalius admisso Sole gaudentes, aegre terram alte descendentibus radicibus premant, quas plerumque notabiles reddit proceritas. Desiderium enim fruendi Sole, efficit ne mole crassescant. Eadem ratio militat sub terra, ut tanto latius deorsum tendant, quanto magis evitant solis accessum. Quasdam nimis profunda plantatione in terram adactas, quod radiis solaribus largissime perfundi gestiant, priorem radicem destituisse, nova propius terrae superficiem suffecta, docuit experientia. Certum omnino est, olivam scatere succo oleoso, fraxini luculentum esse struendo foco ministerium; cypressum quoque calidam existere. Quercus, prioris generis arbor, terra delectatur; ideoque terrae succrescit. Pinus & abies tantum nativi caloris possident, ut adventitio Solis minus indigeant. Herbas etiam quasdam eadem indoles discriminat, ut illa vocata morsus Diaboli, tam profunde actis insistit radicibus, ut illaesa revelli neget. de & nomini & fabulae origo. Aiunt enim tam salubrem fuisse radicem, ut Diabolus dum colligeretur invidi dentis morsum impresserit. Transmittit ad nos antiquitas, insignem abietem, cujus integrae mutandum erat alia loci regione solum, depressis ad octo cubitos radicibus terram possedisse, ut fine noxa eximi haud potuerint. 654. Persuasit observatio, arboris cujusdam ramum aliquo ab infra spatio decorticatum, & terrae insertum crevisse. Arborum certe istius generis ramus cortice vestitus & plantatus haud germinasset. Contra, videmus arborem decorticato supra terram corpore emori.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
