Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 339
Unproofread scanNot analysed yet
Causa fortasse quod pars non vestita nutrimentum attrahit melius, quod cortex duntaxat continuo transmittit. 655. Botri vegeti humidique totam edurabunt hiemem, racemis junctim suspensis in fornicato, qui caleat, loco; praesertim si decerpendis nonnihil abrupti cum racemo caudicis ad haerescere patiaris. 656. Arundo aut canna planta est aquosa, aquis tantum innasci solita: proprietates habet, quod sit excavata, quod caulem &radicem nodis interstinguat; exsiccata lignum quodvis duritie &fragilitate vincit; nullos profert ramos, plurimis caudicibus ex una lic et radice pullulantibus. Dispari sunt magnituidine, minimae adhibentur tegendis aediDUS, aut obstruendis navium rimis; idque megitizod by lius glutine &pice. quae secundaria sunt crassitie, piscantibus praebent perticae usum &bacilli. In China maleficorum femora iis percutiuntur. Species differentiis suis notabiles sunt. vulgaris arundo, cassia fistula, calamus saccarites. Omnium plantarum &flectitur facillime &flexa in se redit. Inter eas, quibus ex mixta cum aquis terra pastus est, videtur plurimo nutriri humido, unde &cortex laevissimus &corpus maxime cavum. 657. Succi arboribus contenti varia, si emittatur, natura est.