# Silva silvarum 339

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/339

Causa fortasse quod pars non vestita nutrimentum attrahit melius, quod cortex duntaxat continuo transmittit. 655. Botri vegeti humidique totam edurabunt hiemem, racemis junctim suspensis in fornicato, qui caleat, loco; praesertim si decerpendis nonnihil abrupti cum racemo caudicis ad haerescere patiaris. 656. Arundo aut canna planta est aquosa, aquis tantum innasci solita: proprietates habet, quod sit excavata, quod caulem & radicem nodis interstinguat; exsiccata lignum quodvis duritie & fragilitate vincit; nullos profert ramos, plurimis caudicibus ex una lic et radice pullulantibus. Dispari sunt magnituidine, minimae adhibentur tegendis aediDUS, aut obstruendis navium rimis; idque megitizod by lius glutine & pice. quae secundaria sunt crassitie, piscantibus praebent perticae usum & bacilli. In China maleficorum femora iis percutiuntur. Species differentiis suis notabiles sunt. vulgaris arundo, cassia fistula, calamus saccarites. Omnium plantarum & flectitur facillime & flexa in se redit. Inter eas, quibus ex mixta cum aquis terra pastus est, videtur plurimo nutriri humido, unde & cortex laevissimus & corpus maxime cavum. 657. Succi arboribus contenti varia, si emittatur, natura est.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
