Latin
34
Bacon, Silva silvarum 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero, de navigationis nostrae, in alias partes, cessatione, aliam vobis caussam, assignare oportet. Neque enim denegare possum (si verum fateri cupiam), quin apparatus &instructio nostra navalis, numero &robore navium, abundantia nautarum, peritia gubernatorum, &aliis rebus quibuscunque, aeque hodie valet, ac olim valebat. Itaque, quid in re fit, quod domi jam sedeamus, separatim vobis declarabo: atque hoc propius accedet, ad quaestionem vestram, quam initio proposuistis, elucidandam. Regnavit in hac Insula, ante annos mille nongentos, Rex, cujus memoriam, supra alios omnes, maxime colimus &veneramur: non superstitiose, sed tanquam divini cujusdam instrumenti, licet hominis mortalis. Nomen ei fuit Solamona. Eum autem pro legissatore hujus gentis ducimus. Regi isti cor Deus indidit latum, &in bonis inscrutabile: qui in illud totus incumbebat, ut regnum, &populum suum bearet. Itaque, cum secum reputaret, quam sufficiens, &(ut dicam) substantiva, terra haec ex sese fuerit, ad seipsam sustentandam, absque opibus aut copiis exteGionitco t rorum kilrentibie rorum; quippe quae in circuitu, quinquies u, gum chezig. . mille &sexcenta milliaria, plus minus, conEx, queiumgui ia ineret: &marima ex parte ferax inprimis „gulis aditi, à esset, &bonitate soli praestaret: atque rursus ig; tuiouismone perpendens classem &naves regni, non segnierit, quuitic: ter applicari &exerceri posse, tam per trans5.