# Silva silvarum 34-2

Bacon, Silva silvarum, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/34-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/34-2

Jam vero, de navigationis nostrae, in alias partes, cessatione, aliam vobis caussam, assignare oportet. Neque enim denegare possum (si verum fateri cupiam), quin apparatus & instructio nostra navalis, numero & robore navium, abundantia nautarum, peritia gubernatorum, & aliis rebus quibuscunque, aeque hodie valet, ac olim valebat. Itaque, quid in re fit, quod domi jam sedeamus, separatim vobis declarabo: atque hoc propius accedet, ad quaestionem vestram, quam initio proposuistis, elucidandam. Regnavit in hac Insula, ante annos mille nongentos, Rex, cujus memoriam, supra alios omnes, maxime colimus & veneramur: non superstitiose, sed tanquam divini cujusdam instrumenti, licet hominis mortalis. Nomen ei fuit Solamona. Eum autem pro legissatore hujus gentis ducimus. Regi isti cor Deus indidit latum, & in bonis inscrutabile: qui in illud totus incumbebat, ut regnum, & populum suum bearet. Itaque, cum secum reputaret, quam sufficiens, & (ut dicam) substantiva, terra haec ex sese fuerit, ad seipsam sustentandam, absque opibus aut copiis exteGionitco t rorum kilrentibie rorum; quippe quae in circuitu, quinquies u, gum chezig. . mille & sexcenta milliaria, plus minus, conEx, queiumgui ia ineret: & marima ex parte ferax inprimis „ gulis aditi, à esset, & bonitate soli praestaret: atque rursus ig; tuiouismone perpendens classem & naves regni, non segnierit, quuitic: ter applicari & exerceri posse, tam per trans5.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
