# Silva silvarum 344

Bacon, Silva silvarum, NATVRALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/344

Sic quae haustis imbribus facillime mollescit terra, commendari solet, dura tamen admodum & sicca ante perceptos imbres. Quae aratro proscissa majores glebas egerit, bonitate inferior est, ceditque ei quae minores facit. Quae musco luxuriat, ut mucida vocari queat, haud proba est. Quae effessa aut arata suavem edit odorem, laudatur succi nomine, quem vegetabilibus praeparatum fovet. Quidam statuunt extremitates humilis & terrae vicinioris Iridis magis huic quam illi terrae incumbere. Fieri id posse non abnuo, prout terra magis existit roscida; optimo probatioris soli indicio. Herbarum penuria manifesto prodit terrae jejunae maciem; colore praesertim earum in obscurum vergente. Marcidae herbae & aeruginosae in summitatibus arguunt frigus soli, quod & in muscosis arboribus locum habet. Terra, cujus gramen Sol cito torret exuritque, advocatum plerumque testatur emendationis artificium per se sterilis. Tenera, non lutosa, pinguis optima; magis [a] glebosa existens in confinio limosae & arenosae, praecipue tenax. Terra quae post pluvias se vix subigi a] Beina imeers mould. subigi aratro patitur, plerumque foecunda est, utpote tenax & succi plena. 666.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
