Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 346
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc multa remediis inexpugnata non cedunt. Ros melleus vel melligo ex iis, quae maxime infestant, est, ortus proculdubio ex arctiori aëris compressione, ut raro collibus terrisque late patentibus se infundat; qualis apud nos tractus Eboracensis campestris: hoc malum tolli nequit, nisi inclusa angustiis terra in laxiores campos extendatur. Neque ignoro id fundis quibusdam profuisse. Alius morbus est productio lolii avenaeque sterilis, in quae saepe frumentum (hordeum in primis degenerat; nasciturque ex consiti frumenti debilitate, quod aut vetustius aut mucidum si