Latin
347
Bacon, Silva silvarum 347
Unproofread scanNot analysed yet
Aeque noxia est humectatio nimia tempore sementis, magna annonae caritate apud nostrates infamis, ut frumentum nullo modo excrescat; unde coguntur saepe aestivum serere quo loco hiemale fuit consitum. Par infelicitas ex continuato absque nivibus acri gelu, ubi praesertim hibernare coeperit aër brevi post mandatum terrae semen. Aliud detrimentum ex vermibus, qui aliquando generantur in radice, atque immediate post sementem, postque acres Solis aestus &imbres regnant. Alium vermem spica producit, erumpente praesertim saepe è nubibus solis fervore. Sunt &herbae noxiae, aut suffocantes aut inumbrantes frumentum, quod depressum aut enecant, aut nutrimento privant. Morbus quoque est nimia frumenti luxuries, quae illud demetendo tollitur, aut immissis ad depascendum ovibus. Malum itidem est, frumentum serere tempore ingentium pluviarum circa, vel ipsa autumni tempestate. Incommodum etiam oleum aliave infert pinguedo, si semen iis imbuatur, substantiis scilicet illis antipathiam cum derivando ex aqua nutrimento exercentibus. 670. Vitiatae segetis medelam observatio peperit.