# Silva silvarum 348

Bacon, Silva silvarum, 348. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/348

Grana ante sementem modico tempore macerantur in vino; commendaturque illud instar prophylactici: prodesse putatur etiam frumenti sativi mixtura cum cinccineribus, & decrescente luna si committatur sulcis semen, sanum illud ac vegetum reddi existimant. An frumentum aliis commixtum proventu se probet, nondum experimenti fides certum fecit; ex usu tamen fore conjectura est, ut si paucae cum tritico serantur fabae, tanto melioris notae triticum futurum. Notant ex observatione, sedum cum frumento satum, hujus proficere incremento. Et quamvis grana oleo aut pinguedine imbuta noxam sentiant, tamen in faece olei putrescente (amurcam vocant) macerata putantur à vermibus minus laedi. Aiunt, frumento, si demetatur, grana quidem fore longiora, sed magis cassa, plusque habitura siliquae. 671. Reperio inter animadversiones, semen annotinum, esse optimum, bimum, aut trimum pejus; quod illud vetustate anteit, prorsus esse infoecundum; quamvis certum sit, semina quaedam & grana vinci ab aliis duratione. Optimae notae frumentum peracta ventilatio ostendit infimum, quodque fractum & comminutum dentibus subflavescit, praefertur nimium albescenti. 672. Usu monstrante innotuit, prae caeteris plantis radices acetosae sub terram ire profundissimas, ut quandoque deprehensae fuerint penetrasse fundum ad tres cubitos; eaeque solae reliquas in eo superant, quod saetis iterandae replantationi non repugnent.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
