# Silva silvarum 352

Bacon, Silva silvarum, 352. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/352

Experimentum unicum spectans pinguedinem quae per carnem diffunditur. 678. Omnis caro plerumque in pinguem substantiam verti potest, si minutim diffecetur, partesque indantur vitro membrana clauso, quod per sex septemve horas aquae bullienti imponatur. Non careat lucro istud experimentum in pinguedine aut adipe varios in usus paranda. Sed oportet caro sit epulis humanis abdicata, ut equina, canina, ursina, vulpina, castorea, &c. Experimentum unicum spectans acceleratam potus maturationem. 679. Ab antiquitate derivata narratio est, mustum vasculis impositum probeclausis, & in mare demissis, celerrinme percoqui in potus usum. Idem tentandum foret in liquore cerevisiae incocto. Experimentum unicum spectans pilositatem & plumas. 680. Bestiae prae hominibus pilosae sunt, hominesque agrestes prae urbanis; & avium plumae vincunt densitate pilos bestiarum. Cauia, cur homo glabra sit cute, non est calor & humor abundans, quamvis hercle pilis affatim succrescentibus inde origo sit; sed non tam uterque ille requiritur, quam calor & humor excrementitius (quicquid enim assimilatur non vertitur in pilos) qui in bestiis praevalet, hominibusque agrestibus.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
