# Silva silvarum 354

Bacon, Silva silvarum, 354. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/354

Ratio à quibusdam allata, quod motus ille vectioni participet, cum bestiae incedant, nulla est, cum sic natatio cursu pernicior esse debeat. Neque vectio illa non habet subsidiariam alarum operam ut perficiatur. Experimentum unicum spectuns diversimodum maris clarorem. 782. Magis perspicuum reddit mare Boreae quam Austri flatus. causa est, quod aquae salsae superficies parum oleaginosa, ut dies calidissimi comprobant. Deinde, quia Auster aquam paululum relaxat; ut neque ebulliens. aqua pellucet aeque ac frigida. Experimentum unicum spectans differentiam caloris in igne & aqua fervida.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
