Latin
355
Bacon, Silva silvarum 355
Unproofread scanNot analysed yet
683. Ignis accendit lignum, prius illud reddendo luminosum, tum nigrum &fragile, denique confringit, &in cineres redigit. Nihil tale exspectes ab aqua fervida. Causa est, quia ignis spiritum corporis attenuat, post emittit. Attenuatio autem lumen gignit, emissio fragilitatem efficit primo, deinde dissolutionem in cineres, nec ullum praeterea corpus subintrat. In aqua spiritus corporis non ita attenuatur, aquae etiam portio ingreditur, auctura spiritus, &quadantenus ignem extinctura; ut ab aqua calida fieri videmus. Itidem in corporibus, quae aquae ingressu prohibito insinuantem admittunt calorem, aqua calida ignis absolvit partes. Sic inter ova elixa &assata (quae aqua prorsus nulla penetrat) vix conspicuum discrimen est, satis notabile in fructibus &carne, aliquantum aquae ingredienti perviis. Experimentum unicum spectans qualificationem caloris ex humore. 684. Fundus vasis aqua fervida pleni (ut experientia testis est) in tantum calet, ut admoventis manum illudque amoventis fera Causa est, quia humor aquae, ut prunas exstinguit qua patet ingressus, sic calorem temperat, quamcunque attigerit partem.