# Silva silvarum 356

Bacon, Silva silvarum, 356. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/356

Quare notandum, quod humor, quamvis corpora non transmeet sine communicatione substantiae (ut calor & frigus solent), operationis tamen effectus prodit, non ingrediendo corpus, sed qualificando calorem & frigus, ut haec docet instantia. Videmus quoque, aquam destillatorum in aqua (quod balneum vocant) non multum differre ab aqua destillatorum in igne: uti nec patinas stanneas aqua repletas facile liquescere; sine aqua, omnino. Insuper butyrum, oleum, ex se inflammationis facillimae, idem praestant, imputandum virtuti humiditatis. Experimentum unicum spectans oscitationem. 685. Non praeteriit antiquorum diligentiam, cum periculo scilicet pungi oscitanti aures. Causa est, quia oscitatio interiorem auris membranulam tendit, attracto spiritu & anima. Ista enim, ut & suspiratio, spiritum primo valide attrahit, deinde expellit. Experimentum unicum spectans singultum. 686. Ex eadem antiquitatis officina est, quod sternutatio singultum pellat. Ratio, quia motus singultus est stomachi elevatio, quem sternutatio aliquantum deprimit, alioque motum divertit. primo enim ex ingesto nimium cibo tibo oriri singultum videmus (praecipue in pueris) unde stomachi extensio. Acidus quoque cibus & potus vellicando stomachum eundem causatur, cessatque hic motus aut divertendo aut spiritum detinendo.

---

Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
